monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 285, 13
Sed rex intercepit eos blanditiis delinire, promittens se eorum tale quid facturum consilio, ad quod instantia principum qui adfuerant non potuisset induci, ne pax coactitia videretur. Monuit ergo ut Cantuariensem inducerent consuetudinum verba iurare; quia, si quid asperum et intolerabile videretur in iis, paratus erat corrigere iuxta consilium religiosorum, quos ad hoc evocare disponebat, cum ipsum obtinuisse constaret. Gloriatus est etiam, sub iurisiurandi religione asserens quod in toto mundo non est Ecclesia quae tantam habeat libertatem, quae tanta quiete gaudeat; non est clerus qui tanto honore polleat, quanto praediti sunt in terra sua, cum tamen clerici immundissimi et atrocissimi sint, utpote qui ex maxima parte sacrilegi, adulteri, praedones, fures, raptores virginum, incendiarii et homicidae: et ad singula volones suos, in assertionis suae testimonium, clericos et laicos producebat.